Ignis Olympicus hodie accensus est

Post date: Apr 23, 2016 3:31:12 PM

Hodie, ante diem undecimum Kalendas Maias (Apirilak 21), Olympiae ignis Olympicus accensus est. Postea fax Olympia Graeciam per VII dies transibit. Antequam ad Brasilem in mensis Maii initium pervenit ad Helvetiam iter faciet.

Caerimonia antiquitatis certamina Olympiae, in a. C. 776 anno nata, cum hodiernis certaminibus quae in hoc anno in Brasile celebrabunt coniungit. Antiquitus fax Olympia indutias nuntians Graecae urbes percurrebat ut athletae Olympiam ire possent.

Nunc ignis Olympicus pacis, concordiae et amicitiae signum inter homines est. Antiqui Graeci ignem principium divinum habebant. Flamma ante primorum templorum introitum exposita erat ut Olympiae templum, quod tunc certaminum Olympicorum sedes erat, atque ignis speculum concavum cum solis radiis usum accensus erat. Huius ritus finis ignem quem Iovis, Vestae, Iunonisque aris incenderetur purum firmare erat.

Hoc anno, facis cursus per Graeciam, Marathonem continens, MM chiliometrorum erit atque CDL homines inter quibus confuga Syrius est eam portabunt. Ante diem quintum Kalendas Maias (Apirilak 27), diem Mercurii, Athenas perveniet.

Ecce quod Vicipaedia de igne Olympico narrat: Ignis Olympicus vel Fax Olympia est insigne certaminum Olympicorum. Graecis antiquitus ignis fuit per Olympia; traditur hoc ignem commemorare, quem Prometheus est a Iove furatus. Olympia Aestiva anni 1928 Amstelodami ignem denuo introduxerunt, et eo iam utuntur. Cursus facis a Graecia ad situm certaminum non fuit mos antiquorum; a Carolo Diem [1] est institutus sumptibus Adolphi Hitler 1936 Olympiis Aestivis Berolini.

Flamma accensa est Olympiae radiis solis condensatis speculo parabolico in caerimonia a mulieribus quae sicut Graecae antiquae vestiuntur. Flamma sacra traditur fieri quae translata est, si licet, pedibus, ad urbem quae ludos constituit. Magna sacerdos ipsa facem primo signofero dat. Omnis homo postea facem olympicam fert spatio brevi et tradit altero signifero. Cursus flammae finem habet in caerimonia aperiendorum ludorum. Ultimus signifer, saepe victor patriae quae ludos constitit facem Olympicam accendit in ingenti labro; quae fax ardet per ludos. Ludis confectis, flamma exstincta est.

[1] https://es.wikipedia.org/wiki/Carl_Diem